- SIGMARINGA
- SIGMARINGAnomen castri, in Suevia, sub proprio Comite, ex Familia Zollerensi. Et quidem ex Danckonis, qui arcem Zoleranam tenuit, circa A. C. 829. fratre Gotbaldô, Comites Saulgaviae, Sigmaringae, Landenbergae et Pfullendorfii, non incelebres, et affinitatibus illustres, deducuntur. In Danckonis linea, Saeculô XIII. in Eitelfriderici et Elisabethae Habspurgicae, quae Rudolphi I. Imperatoris soror fuit, filiis, Friderico et Eitelfriderico, capitales rami in diversum abierunt. Ille pater Burggraviorum Norimbergensium et sic Marchionum Brandeburgi corum, hic avitô titulô Zollerensium, sator fuit, qui in Principum gradum haud pridem evecti in Hechingensem et Sigmaringensem lineam hodie dispescuntur. Nempe Caroli A. C. 1576. exstincti filius Eitelfridericus priorem: Carolus vero secundogenitus posteriorem, ex se deidt. Iunctus enim hic Euphrosynae Oetingensi, genuit Ioannem, Principis axiomate ornatum, qui decessit A. C. 1638. pater, ex Ioanna agnata, mainradi (cui nupsit Anna Maria filia Ferdinandi Comitis Torringensis, unde plures liberi) Sibylla (quae primo Georgio Wilhelmo Comiti Helfensteinio, dein Ernesto Bennoni Comiti Wartenbergio iuncta est) et Mariae (cui maritus obtigit Paulus Andreas Comes Wolckenstenius, et post eius obitum Georg. Rudolfus Baro de Haslang) qui omnes Principes et Comites de Hohenzollern, in Sigmaringen. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobilit. Europ. Part. 2. p. 25. et in voce Zolernum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.